Simeon et Levi vasa iniquitatis, quia in furore suo occiderunt viros, scilicet Sichimitas, et foderunt murum in voluntate sua. Hic aperit, quia contra voluntatem suam factum fuit istud. Alii habent, subvernaverunt taurum, quod quidam de filio regis, qui rapuerat Dinam, intelligunt; quidam de Christo, quidam de tauris ipsius per syllepsim dictum putant. In concilio eorum non veniat anima mea: hoc plane de Christo. De Simeon enim Scribae, de Levi sacerdotes, quorum consilio Christus occisus est. Dividam eos in Jacob, et disperdam in Israel. Ad litteram Levi sortem non habuit in terra, sed admistus aliis viculos habuit ad alenda pecora. Simeon similiter, quia modicus erat, sortem non habuit, sed receptus erat sorte Judae.